Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Lingua Latina.doc
Скачиваний:
1468
Добавлен:
08.02.2016
Размер:
4.58 Mб
Скачать

II. De Diogĕne philosŏpho cynĭco

Diogĕnes Cynĭcus proĭci se iussit inhumātum. Tum amīci rogavērunt, an bestias feras non timēret. “Minĭme, - inquit. – sed rogo, ut bacillum ponātis, ut bestias abigĕre possim”. Tum amīci: “Quomŏdo potĕris? Non enim senties, cum bestiae te laceravĕrint”. “Quid igĭtur, - inquit philosŏphus, - bestiae mihi obĕrunt, si nihil sensĕro?”

Diogĕnem interrogāvit vir quidam, quomŏdo posset punīre inimīcum suum. “Inimīcus tuus puniētur, - inquit Diogĕnes, - si te ipsum probum et honestum praestitĕris”.

Aliquando Diogĕnes vidit puĕrum cavā manu aquam bibĕre. Ităque calĭcem, quem secum portābat, ut aquam bibĕre posset, fregit. “Quam diu, - inquit, - supervacuam sarcĭnam habui”. Diogĕnes enim putābat homĭnes res, quae necessariae non sunt, neglegĕre debēre.

Iіi. De maligna crudelitāte Darei

Darēus, rex Persārum, qui exercĭtum in Eurōpam traicĕre constituĕrat, ut Scythis bellum inferret, a Persa nobĭli, cui quattuor filii erant, rogātus est, ut unus ex filiis domi relinquerētur. Cui rex: “Quoniam, - inquit, - a me petivisti, ut unum ex filiis tibi relinquĕrem, omnes domi relinquam”. Quo dicto crudelĭter imperāvit, ut quattuor illīus filii occiderentur.

Ita omnes filii domi mansērunt.

IV. Vestigia terrent

Leo, vetus et infirmus, aegre vitam sustentāvit. Esuriens dolum excogitāvit, ut victum sibi parāret. Morbum igĭtur simulāvit, ut bestias, se visitantes et speluncam suam altam intrantes, devorāret. Multis iam bestiis devorātis, vulpes quoque appropinquāvit, ut regem bestiārum salutāret. Vulpes ante speluncam stetit. Leo eam interrogāvit, cur non intrāret. Vulpes leōni respondit, ut vestigia, omnia ad eum spectantia, eam terrērent.

V. Victoria utendum est

Romānis ad Cannas devictis, Mahărbal, qui equitĭbus Poenōrum praeerat, Hannibălem hortātus est, ut quam celerrĭme Romānos persequerētur et Romam ipsam aggrederētur. Mahărbal suadēbat, ut Hannĭbal eum sequerētur et quinto die in Capitolio epularētur. Hannĭbal, voluntāte Maharbălis laudāta, respondēbat, ut ad deliberandum diem sumĕret. Mahărbal: “Non omnia, - inquit, - eīdem homĭni di dedērunt: vincĕre scis, Hannĭbal, victoria uti nescis”.

VI. De leōne et asĭno et vulpe

Leo et asĭnus et vulpes aliquando convenērunt et societātem iunxērunt, ut socii venatiōnis essent. Multis in silva bestiis comprehensis et necātis, leo asĭno imperāvit, ut praedam dividĕret. Asĭnus omnĭbus aequāles partes tribuit. Leo hoc spectāvit et asĭnum dilaniāvit. Tum imperāvit vulpi, ut praedam dividĕret et distribuĕret. Vulpes praedam ita divīsit, ut leōni maiōrem, sibi minōrem partem tribuĕret. Tum leo: “Cur, - inquit, - ita divisisti praedam, ut mihi maiōrem partem tribuĕres? Recte egisti, nam mihi, regi animalium, maior pars debētur”. Vulpes respondit asĭni sortem se docuisse praedam dividĕre.

VII. De Mida

Rex Midas a Baccho petīvit, ut, quidquid tetigisset, aurum fiĕret. Tum deus: “Quidquid tetigĕris, aurum fiet”. Et omnia, quae tangēbat subĭto aurea fiēbant, etiam panis et alius cibus. Ita factum est, ut paene fame interīret. Ităque Bacchum adiit eumque implorāvit, ut, si posset, hoc donum sibi eripĕret. Bacchus eum in flumĭne Pactōlo lavāri iussit. Midas oboedīvit. Ex eo tempŏre ille fluvius aurum vehit.

Соседние файлы в предмете [НЕСОРТИРОВАННОЕ]