Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Lingua Latina.doc
Скачиваний:
1468
Добавлен:
08.02.2016
Размер:
4.58 Mб
Скачать

XI. Regŭlus consul

Tota Italia subacta Romāni cum Carthaginiensĭbus de insŭla Sicilia contendērunt. Nam cum opes Siciliae Carthaginiensĭbus magnopēre profuissent, Romāni bellandum esse arbitrabantur, ut ipsi domĭni insŭlae fiērent. Etiam in Afrĭcam exercĭtum misērunt, cui praeĕrat Regŭlus consul. Quod iis nihil profuit. Nam Regŭlus, quamquam multis bellis interfuĕrat, tamen, cum non iam longe ab urbe Carthagĭne abesset, devictus est. Ipse cum paucis, qui superārent, ex hostium manĭbus evadĕre non potuit.

Postea Poeni, legatiōnem ad senātum Romanōrum missūri essent, cum Regŭlo egērunt, ut et sibi ipsi et Carthaginiensĭbus prodesset, et optavērunt, uti legātos comitarētur et pacem permutationemque captivōrum impetrāret. At ille, cum Carthagĭne Romam venisset, inductus in senātum "Pacem", inquit, "ab Afris optāri audivistis. Ipse pacem iis profutūram, bellum obfutūrum esse scio. Tot enim casĭbus oppressi spem nullam habent. Sed cum vobis idem prosit, quod illis obest, hoc uno consilio vobis prodesse possum. Pergĭte pugnāre! Neque enim cedendo patriae prodesse poterĭtis, neque propter me et paucos, qui ex nostris in hostium potestāte sunt, tot milia captivōrum hostium sunt reddenda.

XII. Quintus fabius maxĭmus

Anno ducentesĭmo duodevicesĭmo Hannĭbal Carthaginiensis magno exercĭtu Alpes traducto Italiae ipsi bellum intŭlit. Postquam in Gallia Citeriōre Romānis duas clades attŭlit, postĕro anno nuntius Romam perlātus est universum exercĭtum ad lacum Trasumennum concīsum esse. Quo nuntio allāto urbs vix differēbat ab expugnāta. Cum ingenti terrōre concursus popŭli atque imprīmis feminārum sortem suam miserantium ad portas est factus. Tum imperium delātum est ad Q.Fabium Maxĭmum, qui novo exercitu conscripto per loca alta agmen ita ducēbat, ut neque omittĕret hostem. Nam praeferēbat cognōmen Cunctatōris gloriae incertae. Sed Hannibălem vicos populāri praedamque auferre prohibēbat; neque Poeni Romam ipsam petĕre potuērint, sed sese contulĕrant in Apuliam.

Anno ducentesĭmo decĭmo sexto, cum Romānis ad Cannas maxĭma omnium cladium allāta esset, Fabius itĕrum rem publĭcam servāvit. In senātu enim "Haec quoque clades", inquit, "quamquam nunc aegre fertur, tamen ferenda est. Primo, equĭtes mittendi sunt, uti refĕrant, ubi reliquiae exercĭtus sint et quo se Hannĭbal post proelium contulĕrit quidque agat. Vobis ipsis autem, patres, curandum est, ut tumultus et terror in urbe tollantur. Tumultu sublāto frumentum ex agris in urbem est inferendum, simul arma in muros sunt conferenda omnesque, qui arma ferre possunt, convocandi. Haec si facta erunt, Hannibăli victoriam non multum profutūram esse credo. Vos autem ista constantia et maiorĭbus gratiam referētis et a postĕris summis efferemĭni laudĭbus".

XIII. Clades praedōnum

Viginti fere annos praedōnes navigatiōnem impedivĕrant. Denĭque Gabinius, tribūnus plebis, postulāvit, uti summa imperii deferrētur ad Cn.Pompeīum (anno sexagesĭmo septĭmo). Qui tum undequadraginta annos natus erat. Sed iam anno octogesĭmo primo, cum vix viginti quinque annos natus esset, a militĭbus salutātus erat imperātor et Magnus. Tum vera quinque omnīno bellis felicĭter gestis gloria belli omnĭbus anteībat. Ad eum igĭtur delātum est imperium totīus maris omniumque intra quinquaginta milia passuum orārum maritimārum. Praeterea praefectus est centum viginti milĭbus pedĭtum, quinque milĭbus equĭtum, quingentis navĭbus, additīque ei sunt viginti quattuor legāti.

Pompeīus universum mare divīsit in partes tredĕcim. Diēbus quadraginta pirātae ex iis partĭbus, quae erant inter columnas Hercŭlis et insŭlam Siciliam, expulsi atque adversus orientem fugāti sunt. Deinde Pompeīus eos in Cilicia magna pugna devīcit arcesque eōrum diruit. Tum decem milia praedōnum sunt interfecta, viginti milia capta, quibus Pompeīus agros attribuit. Ita nonaginta diēbus ingenti felicitāte et celeritāte tantum bellum confēcit. Tribus annis post Pompeīus Syriam expugnāvit. Deinde Palestīna quoque occupāta duōbus annis post Romam rediit. Cum duodesexaginta annos natus esset, in Aegypto est interfectus anno duodequinquagesĭmo.

Соседние файлы в предмете [НЕСОРТИРОВАННОЕ]