Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Хоміцька_ворд.doc
Скачиваний:
121
Добавлен:
08.02.2016
Размер:
10.1 Mб
Скачать

Oratio in catilinam

Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? Quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? Quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor popûli, nihil concursûs bonorum omnium, nihil hic munitissîmus habendi senatus locus, nihil horum ora vultusque moverunt? Patere tua consilia non sentis? Constrictam iam horum omnium scentia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxîma, quid superiore nocte egêris, ubi fuêris, quos convocavais, quid consilii cepêris quem nostrum ignorare arbitraris? O tempora, o mores! Senatus haec intell&git, consul videt; hic tamen vivit! Vivit? Immo vero etiam in senatum venit, fit publîci consilii partîceps, notat et designat ocûlis ad caedem unumquemque nostrum nos autem, fortes viri, satisfac&e rei publîcae videmur, si istius furorem ac tela vitemus.

178

Ad mortem te, Catilina, duci, iussu consûlis, iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos omnes iam diu machinaris. An vero vir amplissîmus, P. Scipio, pontîfex maxîmus, Ti. Gracchum, mediocrîter labefactantem statum rei publîcae privatus interfecit: Catilinam orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos, consûles, perferemus? Nam illa nimis antiqua praetereo, quod C Servilius Ahâla Sp. Maelium, novis rebus studentem, manu sua occidit. Fuit, fuit ista quondam in hac re publîca virtus, ut viri fortes acriorîbus suppliciis civem perniciosum quam acerbissîmum hostem coлrcerent. Habemus senatus consultum in te, Catilina, vehêmens et grave. Non deest rei publîcae consilium neque auctorîtas huius ordînis; nos, dico aperte, consûles, desûmus.

Biblia sacra vulgata

Biblia Sacra Vulgatae Editionis, священна книга в загальнодо­ступному виданні з XIII ст. дістала назву Вульгати. Переклад на латинську мову з давньоєврейскої і грецької був зроблений св. -Гієронімом у 384-405 рр. У цей переклад пізніше вносилися де­які доповнення і виправлення, і в 1546 р. текст був визнаний ав­тентичним і затверджений Тридентським собором. Остаточний варіант, визнаний католицькою церквою як офіційний текст Біблії, був виданий у 1592 р. за часів папи Сікста V, а потім у 1592 р. за папи Климента VIII.

Exodi caput XX

  1. Locutusque est Domînus cunctos sermones hos:

  2. Ego sum Domînus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.

  3. Non habebis deos alienos coram me.

  4. Non facies tibi sculptîle, neque omnem similitudînem quae est in coelo desûper, et in terra deorsum, nec eorum, quae sunt in aquis sub terra.

  5. Non adorabis ea, neque coles: ego sum Domînus Deus tuus fortis, zelotes, visîtans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me;

  6. Et faciens misericordiam in milia his, qui dilîgunt me, et custodiunt praecepta mea.

  7. Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpsit nomen Domîni Dei sui frustra.

179

  1. Memento, ut diem sabbli sanctiflces.

  2. Sex diebus operabis, et facies opêra tua.

  1. Septîmo autem die sabblum Domîni Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus, et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advna, qui est intra portas tuas.

  2. Sex enim diebus fecit Domînus coelum et terram, et mare, et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septîmo, idcirco benedixit Domînus diei sabbli, et sanctificavit eum.

  3. Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Domînus Deus tuus dabit tibi.

  4. Non occides.

  5. Non moechabêris.

  6. Non furtum facies.

  7. Non loquêris contra proxîmum tuum falsum testimonium.

  8. Non concupisces domum proxîmi tui: nec desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia, quae illius sunt.