Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Хоміцька_ворд.doc
Скачиваний:
121
Добавлен:
08.02.2016
Размер:
10.1 Mб
Скачать

De actionibus

Nihil aliud est actio quam ius, quod sibi debetur, indicio perse-quendi.

(Celsus) Actionum genêra sunt duo: in rem, quae dicîtur vindicatio, et in personam, quae condictio appellatur.

(Ulp.) In personam actio est qua agîmus cum alîquo, qui nobis vel ex contractu vel ex delicto obligatus est, id est quotiens intendîmus eum dare, facêre, praestare, oportere.

(Gai.) In rem actio est, cum aut corporalem rem intendîmus nostram esse aut ius alîquod nobis competêre, velut utendi fruendi, agendi, aquam ducendi.

(Gai.) In rem actio adversus eum est qui rem possîdet. In personam actio adversus eum locum habet qui obligatus est nobis.

(Ulp.)

Divisio hereditatis

Tres fratres, Titius et Maevius et Seia, communem hereditatem inter se diviserunt Instrumentis interposîtis, quibus divisisse se

165

maternam hereditatem dixerunt nihilque sibi commune remansisse caverunt.

Sed postea duo de fratrîbus, id est Maevius et Seia, qui absentes erant tempôre mortis matris suae, cognoverunt pecuniam auream a fratre suo esse subtractam, cuius nulla mentio instrumento divisions continebatur.

Quaero, an post pactum divisionis de subrepta pecunia fratrîbus adversus fratrem compêtit actio.

Modestinus respondit. Si agentîbus ob portionem eius, quod subreptum a Titio dicîtur, exceptio pacti conventi obiciatur, de dolo replicari posse, qui fraudem a Titio commissam ignorantes transegerunt.

(Modestinus)

De mandatis

1.

Obligatio mandati consensu contrahentium consistit. Ideo per nuntium quoque vel per epistûlam mandatum suscîpi potest. Item sive «rogo», sive «volo», sive «mando», sive alio quocumque verbo scripsêrit, mandati actio est.

Item mandatum et in diem differri et sub condicione contrâhi potest.

Mandatum, nisi gratuîtum, nullum est: nam [mandatum] origînem ex officio atque amicitia trahit, contrarium ergo est officio merces: interveniente enim pecunia res ad locationem et conductionem potuis respîcit.

(Paul.)

2.

Cum controversia esset de hereditate defunctae inter scriptum heredem et patruum Maevium et amîtas, Maevius littêris, ad sorores suas factis, declaravit commune futurum, quidquid ad eum ex eventu litis hereditariae pervenisset, neque stipulatio littêras secuta est.

Quaesîtum est, cum transeg&it idem Maevius cum scripto herede ita, ut praedia et aliae quaedam res ex ea transactione ad eum pervenirent, an ex litt&is suis possit conveniri. Respondit [Scaevôla] posse.

3.

Mandavi in haec verba: «Lucius Titius Gaio suo salutem. Peto et mando tibi, ut fidem dicas pro Publio Maevio apud Sempronium.

Quaeque a Publio soluta tibi non fuêrint, me repraesentaturum hac epistûla, manu mea scripta, notum tibi facio».

166

Quaero, si [Gaius] non fideiussisset, sed mandasset creditori et alias egisset, quam quod ei mandatum esset, an actione mandati teneretur. Respondit teneri.

(Mucius Scaevda)

De ritu nuptiarum

Nuptiae sunt coniunctio maris et femînae et consortium omnis vitae, divini et humani iuris communicatio.

(Modestinus) Nuptiae consentire non possunt, nisi consentiant omnes, id est qui colunt quorumque potestate sunt.

(Paul.) Minorem annis duodêcim nuptam tunc legitîmam uxorem fore, cum apud virum explesset duodêcim annos.

(Pomponius) Non cogîtur filius familias uxorem ducere.

(Terentius Clemens) Si, patre cogente, [filius familias] ducit uxorem, quam non ducêret, si sui arbitrii esset, contraxit tamen matrimonium, quod inter invitos non contrahîtur: maluisse hoc videtur.

(Celsus)

Plerique opinantur, cum eâdem mulier ad eundem virum

revertatur id matrimonium idem esse. Quibus adsentior, si non multo

tempôre interposîto reconciliati fuerint, nec inter moras aut illa alii

nupsêrit aut hic aliam duxêrit, maxîme si nec dotem vir reddidêrit.

(Marcellus)

Semper in coniunctionbus non solum quid liceat considerandum

est, sed et quid honestum sit. Si senatoris filia, neptis, proneptis

libertino vel [ei], qui artem ludicram exercuit cuiusve pater materve

id fecêrit, nupsêrit, nuptiae non erunt.

(Modestinus)