Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
latyn_metodichka_1novaya.doc
Скачиваний:
417
Добавлен:
16.02.2016
Размер:
1.61 Mб
Скачать

De corde

Cavum cordis in quattuor cameras dividitur: in duo atria et duos ventriculos. Atrium sinistrum et ventriculus sinister nominatur cor sinistrum seu arteriosum. Atrium dextrum et ventriculus dexter nomiriatur cor dextrum seu venosum. Cor est musculus, qui continenter contrahitur et dilatatur. Contractio parietum cordis systole, dilatatio autem diastole nominatur. Parietes cordis ex tribus stratis constant: endocardio — strato interno, myocardio — strato medio, et epicardio — strato externo. Epicardium est folium viscerale pericardii. Pericardium est saccus clausus serosus. In pericardio duo strata considerantur, quae sunt: stratum fibrosum externum, seu pericardium fibrosum et stratum internum serosum seu pericardium serosum. Stratum internum serosum etiam in duo folia dividitur: in folium viscerale et parietale. Inter folium viscerale et parietale est cavum pericardii, quod liquorem pericardii continet.

Corona dentis

In dente distinguuntur tres partes: corona, collum et radix.

Corona dentis est pars externa dentis, prominens super marginem gingivalem. In parte coronali dentis est cavum dentis, quod in canalem radicis dentis transit. Canalis radicis dentis foramine apicis radicis dentis finitur. Per foramen in cavum dentis vasa et nervi penetrant. In cavo dentis pulpa coronalis et pulpa radicularis sunt.

In pulpa multa vasa et nervi sunt.

In corona dentis quinque facies distinguimus: faciem lingualem, faciem buccalem, masticatoriam et faciem contactas (faciem medialem et distalem).

Coronae dentium series dentium superiorem et inferiorem formant. Omnis series dentium sedecim dentes continet.

De larynge

Larynx multas articulationes et cartilagines habet. Articulationes laryngis sunt: articulatio cricothyreoidea, articulationes cricoarytenoideae. Cartilagines laryngis sunt: cartilago cricoidea, cartilago thyreoidea, cartilagines arytenoideae, cartilagines corniculatae, cartilagines cuneiformes et epiglottis.

Inflammatio laryngis laryngitis nominatur. Laryngitis, vel angina laryn­gis saepissime apud liberos, raro autem apud adultos evenit. Causa morbi saepe est frigus tempestate subito mutata, frigus humidum periculosissimum est.

Symplomata laryngitidis acutae sunt: calor, aegritudo, titillatio, xerosis, raucedo, interdum aphonia, tussis sicca, saepius tussis phlegmatica, hyperaemia tunicae mucosae chordarum vocalium, oedematosis chordarum vocalium spuriarum.

In casibus anginae simplicibus vel incomplicatis morbus aliquot dies, plerumquae sex vel septem, perseverare solet.

De systemate nervoso

Prolongatio medullae spinalis, quae in cavo cranii in facie superiore partis basilaris ossis occipitalis locata, medulla oblongata nominatur. Cerebrum diminio spherae similis est, et in parte superiore fissura longitudinali in duas partes dividitur, quae hemispheria vocantur. Tres meninges encephalon et medullam spinalem tegunt: pia mater, seu leptomeninx, arachnoidea et dura mater seu pachymeninx. Pia mater, cerebro, cerebello, medullae spinali et oblongatae accreta, est membrana crassa et fibrosa, quae internae faciei cranii praecipue circa sellam turcicam et suturas forfiter adhaeret.

Arachnoidea, intra duram et piam matrem locata, est membrana solida et tenuissima telae araneae similis, tunicis serosis viscerum similis est.

Соседние файлы в предмете [НЕСОРТИРОВАННОЕ]