Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Источники по истории ордена Госпитальеров.docx
Скачиваний:
20
Добавлен:
07.06.2015
Размер:
152.12 Кб
Скачать

Institucio per dominum Richardum, Oscensem episcopum, et magistrum Ospitalis Emposte, de assensu illustris Santie, regine Aragonum, in monasterio de Sexena facta.

DE MATUTINIS.

Dominica prima adventus Domini, cum fuerit hora surgendi ad matutinas, sacrista, preparatis luminaribus in ecclesia, lampada scilicet et duo cereis ante altare et candela super formulam in tabella iusta librum in quod lectiones legende sunt, posita extincta, pulset schillam usque dum puelle post dominas ingrediantur ecclesiam.

DE ORDINE LECTIONUM LEGENDARUM.

Hoc autem sciendum quod eum in crastinum in matutinis puella lactura est lectionem semper magistra post cenam librum quem lectum estponat super formam. Cum vero evangelium fuerat legendum sicut lectio, sacrista vel priorissa annunciet ipsum evangelium. Sed si evangelium fuerit in mane legendum sicut evangelium, quod fit in anno duobus diebus tantum scilicet, in natali et teophania, capellanus vel diaconus preparent sibi librum et legat illum ante altare, Librum autem illum qui post cenam super formam penetur nemo audeat ammovere inde usque in crastinum.

DE LIBRO MANUALI.

Similiter sacerdos ebdomadarius librum manualem coram se in loco constituto die dominica ponat quem per totam ebdomadam nemo inde accipere presumat.

QUANDO ET QUALITER DEBENT IRE AD DOMUM NECESSARIAM.

Mox autem ut audita fuerit schilla, surgentes induant se et calcient et quibus fuerit necesse eant ad domum necessariam.

DE SORORIBUS EXCITANDIS.

Quecumque surgens viderit sororem iuxta se iacentem, sompno opressum, excitent eam. Sin autem in capitulo vapulabit pro ea. Aliis surgentibus, nulla unquam audeat in dormitorio remanere, etiam vero sit infirma, nisi forte infirmitas fuerit maxima. Sed et hoc summopere previdendum ut quecumque prima surrexerit illam domum tunc ingressura absconsam cum candela tunc accensa a loco constituto accepta illuc deferat. Que ibi usque ad novissimam dominarum ardeat Hoc quoque non est pretermittendum quod nocturno tempore predictam domum nulla absque lumine introeat. Cumque superrexerint illuc prius domine et puelle lanternas ferentes cum custodibus intrent. Quibus egressis, novissima dominarum que inde egredietur absconsam cum candela ad ecclesiam in locum constitutum reportet quam inde nulla ad aliud accipiat nisi ad quod constituta est ac postmodum ibi reponat

DE INGRESSU EARUM ET DE TRINA ORATIONE.

Unaqueque vero chorum ingressa super formulas inclinato vultu simul et corpore Deum orando usque ad ingressum puellarum sedeat. Predictam domum dominabus egredientibus intrent puelle simul et magistre puellis ferentibus lanternas, set oportet ut inter duas magistras sedeat. Quibus egressis et ecclesiam ingressis sacrista schillam dimittat. In quarum adventu domine surgentes et post puellas magistra coram altari inter duas stante ordinate post dominas sola priorissa trinam faciant oracionem dicentes unaqueque Pater noster et Credo in Deum. Finita oracione, prima priorissa sonitum manus faciat et sic signum crucis facientes incipiant secundam declinantes paulisper ad dexteram altaris partem. Qua similiter peracta agant eo modo ad terciam mutando se paululum ad sinistram altaris. In tercia oracione cum inceperint Credo in Deum sacrista unum de minoribus signis aliquantulum pulset.

DE CANTICU GRADUUM ET V. PSALMORUM.

Prima expleta oracione, unaqueque ad locum suum eat sessum incipiantque canticum gradum. Finitisque quinque psalmis cum Requiem eternam, pulset sacrista aliud signum. Interim inclinate dicant Pater noster cum oracione pro defunctis. Secuntur alii quinque spalmi cum Gloria. Quibus finitis iterum sacrista pulset aliud signum. Interim inclinate dicant Pater noster in oracione pro semetipsis. Secuntur alii V. psalmi cum Gloria. Quibus finitis, sacrista cum conversis pulset omnia signa. Interim inclinate dicant Pater noster cum oratione pro familiaribus.

DE PRINCIPIO MATUTINI DIEI.