Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
бикеева рунг - латинский язык.doc
Скачиваний:
105
Добавлен:
10.02.2015
Размер:
488.45 Кб
Скачать

De Socrătis discipulo

Aliquando Socrăti a discipŭlis multa dona oblāta sunt. Tum Aeschĭnes adulescens tristi vulti: “Mihi, – inquit, – cum pauperrĭmus sim, nihil digni est, quod dare tibi possim. Ităque dono tibi, quod unum habeo, me ipsum. Cum hoc munus parvum esse sciam, tamen rogo, ut benevŏle accipias”. Cui Socrătes: “Tua modestia, – inquit, – digna est, ut laudētur. Sed, cum anĭmam tuam mihi des, noli putāre tuum munus esse parvum! Libenter accipio, quod mihi donas, et curābo, ut te meliōrem tibi reddam, quam accēpi”.

Задание XXIV

  1. Герундий и герундив

  2. Супин

а) Прочтите, разберите и переведите предложения:

1. Cetĕrum censeo, Carthagĭnem delendam esse (Cato). 2. Gutta cavat lapidem non vi, sed saepe cadendo. 3. Loquendi elegantia augetur legendis oratorĭbus et poetis (Cicĕro). 4. Sapientia est ars bene beateque vivendi. 5. Decem viri legibus scribundis creati sunt. 6. Ceasar statuit sibi Rhenum esse transeundum (Caes.). 7. Recte ac vere videtur Ovidius dixisse emendandi laborem majorem esse, quam scribendi. 8. Miltiădes occasionem Graeciae liberandae dimittere nolebat. 9. Gallorum animus ad bella suscipienda alacer et promptus erat. 10. Helvetiis facultas itineris per provinciam Romanam faciendi a Caesare non est data. 11. Militibus simul et de navibus desiliendum et in fluctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum (Caes.). 12. Quis ignorat Gallos usque ad hanc diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum immolandorum? (Cic.) 13. Romŭlum Remumque cupīdo cepit in iis locis, ubi exposĭti ubīque educāti erant, urbis condendae. 14. Agis, Lacedaemoniōrum rex, interrogātus, quā arte Lacedaemonii maxĭme exercerentur: “Arte, – inquit, – imperandi et parendi”. 15. Caesar belli gerendi facultātem propter anni tempus non habēbat. 16. Ad haec cognoscenda Caesar Gaium Volusēnum cum navi longa praemittit. 17. Lex est ratio summa, quae jubet ea, quae facienda sunt, prohibetque contraria. 18. De gustĭbus non est disputandum. 19. Deliberandum est saepe, statuendum semel. 20. Nihil facilius scitu est. 21. Difficile est dictu, quanto in odio simus apud exteras natiōnes.

b) Образуйте герундий от глаголов finfĕre, absolvĕre, parēre, lavāre.

c) Образуйте герундив от глаголов complēre, accipĕre, aperīre. Просклоняйте один из полученных герундивов.

e) Переведите на латинский язык:

1. Памятник должен быть воздвигнут. 2. Всегда следует надеяться на лучшее. 3. Цезарь решил, что ему следует отправиться в Британию. 4. Цицерон превосходил всех искусством красноречия. 5.Это легче на словах, чем на деле.

f) Прочтите и переведите тексты.

Victoria utendum est

Romānis ad Cannas devictis, Mahărbal, qui equitibus Poenōrum praeerat, cum alii duces Hannibali suadērent, ut, tanto bello perfunctus, quiētem ageret, hortātus eum est, ut quam celerrime Romānos persequerētur et Romam ipsam aggrederētur. “Sequere me, – inquit, – cum equitātu praecēdam. Quinto die in Capitolio epulaberis.” Cum Hannibal, voluntāte Maharbalis laudāta, se diem ad deliberandum sumptūrum esse respondisset, Mahărbal: “Non omnia, – inquit, – eīdum homini di dedērunt: vincere scis, Hannibal, victoriā uti nescis.”

Соседние файлы в предмете [НЕСОРТИРОВАННОЕ]