Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
бикеева рунг - латинский язык.doc
Скачиваний:
105
Добавлен:
10.02.2015
Размер:
488.45 Кб
Скачать

De pugna Marathonia

In magno pericŭlo olim res publica Atheniensium fuit (была). Nam Persae cum magno exercitu in Atticam invaserunt. Exercitus Atheniensium parvus erat, duces autem rei militaris periti erant. Inter duces Miltiades prudentiā insignis fuit. Apud Marathonem planities erat ibique Athenienses contra copias Persarum pugnaverunt. Spes auxilii Lacedaemoniorum vana fuerat, Plataeensium autem fides laudabilis erat. Initio diei in media acie Persae, in cornibus autem acie Graeci victores fuerunt; meridie victoria Graecōrum certa fuit. Prudentia Miltiadis et fortitūdo milĭtum rem publicam Atheniensium a pernicie servaverunt.

De domo Romāna

Domus romāna alĭter aedificabatur atque nostra. UtĬque ei non erant fenestrae, nisi perpaucae et exiguae. In media parte domus erat atrium, quod foramĭne tecti illustrabatur. In solo atrii cisterna erat, quae aquam imbrium, per forāmen de tecto manantem colligebat. In atrio olim focus erat, quo familia conveniebat et ubi parva simulacra penatium erant. Praeterea pater familias in atro mane amīcos et clients salutabat. Atrium circumdabatur cubicŭlis aliisque cellis parvis et angustis. Alia pars praecipua domus tablīnum erat, ubi familia cenabat et unde adĭtus in hortum patebat. Postea domus nobelium Romanōrum erant amplae et magnifĭcae. Velut de domo Caesăris unus ex poētis Romanōrum scribit: “Una domus urbs est”.

De exercĭtu Romano

Exercĭtus Romanus de equitatu et peditatu, id est de manĭbus equestrĭbus et pedestrĭbus constabat. Equitatus in alas et turmas, peditatus in legiones, cohortes, manipŭlos et centurias dividebantur. Exercĭtus Romanus pro patria pugnabat, et victoriae exercituum gloriam magnam patriae parabant. Exercitui suo senatus populusque Romanus gratias agebant, nam oppĭda, vicos, agros, templa deorum et domos civium defendebat.

Poētae saepe laudant exercĭtus, qui patriam defendunt, et de exercituum victoriis carmĭna componunt. Cum exercĭtus Romanus domum cum victoria venit, honores magnos et triumphos magnifĭcos imperatores militesque accipiunt. Cornua et tubae, quae exercĭtum olim ad pugnam vocabant, nunc gloriam et laetitiam proclamant.

De re publĭca

Res publĭca res popŭli est. Variae sunt formae et status rerum publicarum. Gloriam rei publĭcae exercĭtus defendit. Viri boni rem publĭcam suam amant, in rebus secundis et in rebus adversis rei publĭcae auxilio sunt. Gives saepe de rebus publicis atque de rei publĭcae commŏdis dispŭtant. Vir bonus nullum pericŭlum pro re publĭca, nullum in commŏdum pro patria vitat. Fidem virorum Romanoruni poētae saepe laudaverunt. Diebus festis popŭlus Romanus deis sacrificabat et pro re publĭca deos orabat.

De diēbus

Motus terrae est causa diēi et noctis. Longitūdo diērum et noctium plerumque diversa est. In nonnullis pertibus Asiae et Afrĭcae diērum et noctium longitūdo aequa est. In regionibus nostris aetāte dies longi sunt, noctes breves; hiĕme dies breves, noctes longae sunt. Meridiēi tempus in omnibus terrae partibus diversum est. Dierum erant nomĭna: Solis dies, Lunae dies, Martis dies, Venĕris dies, Saturni dies. Apud Romānos significabantur dies fasti et dies nefasti atque dies festi ac profesti.

Соседние файлы в предмете [НЕСОРТИРОВАННОЕ]