Добавил:
Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:

Читаем по латыни Хрестоматия для студентов-бакалавров направления Лингвистика

..pdf
Скачиваний:
0
Добавлен:
15.11.2022
Размер:
277.59 Кб
Скачать

De mensibus

Cur mensis nonus a numero septem, mensis decimus a numero octo, undecimus a numero novem et duodecimus a numero decem nomen habet? Romulo regnante annus decem menses habebat (qui annus Romuli appellabatur) et primus anni mensis Martius erat. Si a mense Martio menses numerabis, September – septimus, October – octavus, November – nonus, December – decimus mensis est. Sed postea ante Martium duo menses additi sunt: Ianuarius et Februarius; Ianuarius primus anni mensis factus est, sed nomina mensium mutata non sunt.

Annus, igitur, duodecim menses habet, qui sunt:

Primus Mensis Ianuarius, qui a Iano, principii deo, nomen habet.

Secundus Mensis Februarius, qui a februo, Romanorum ritu sacro, appellatur.

Tertius Mensis Martius, qui a Marte deo, Romuli patre, nomen habet.

Quatrus Mensis Aprîlis a Venere dea, quae apud Graecos Aphroditae nomen habet, appellatur.

Quintus Mensis Maius a Maia dea, Mercurii matre, et Sextus Mensis Iunius a Iunone, Iovis uxore, nomen habet. Septimus Mensis Iulius a Gaio Iulio Caesare et

Octavus Mensis Augustus a Octaviano Augusto appellatur.

20

Nonnus Mensis September a numero septem, Decimus Mensis Octôber a numero octo, Undecimus Mensis November a numero novem,

Duodecimus Mensis December a numero decem nomina habent.

Loquerisne Latine?

--Loquerisne linqua Latina?

--Loquor.

--Ex quo tempore Latinam discis?

--Ex quattuor annis.

--Quam ob rem linguam Latinam discis?

--Disco linguam Latinam, ut libros Latinos legere possim atque ut loquar cum iis, qui Latinam sciunt.

--Sunt haud pauci homines, qui affirmant usum Latine loquendi non necessarium esse.

--Olim et vulpes, cum amississet caudam, nitebatur ceteris animalibus persuadere, ut suas caudas tamquam res supervacuas et onera minime necessaria resecarent.

--Lingua Latina videtur mihi nimis laboriosa atque difficilis esse .

21

--Segnibus et ignavis nihil non difficile, industriis atque impigris nihil non facile est.

--Anglica, ut dicunt, multis partibus facilior est.

--Ignorantibus videtur facilis esse. Quaelibet lingua ad eam bene loquendam vendicat sibi multum sudoris .

--Aliqui discere linguas externas per jocum et perhibentur.

--Per somnum et jocum magnos progressus non facies .

--Quid de vocabulis res hodiernas designentibus? Esne in his bene versatus?

--Ex libris Latinis, in quibus de rebus recentioribus agitur, haud pauca jam novi moderna vocabula.

--Fortunet tibi Fortuna etiam in futurum.

--Gratias.

Lupus et agnus

Venit lupus ad rivulum . Subito videt agnum, qui aquam bibit. Lupus vult agnum devorare. Praetexit causam et clamat: “Cur turbas aquam mihi?” Agnus autem respondet: “Non possum tibi aquam turbare. Nam a loco, ubi es, aqua currit ad me”.

22

“Nequissime! -- clamat lupus. -- Etiam os aperire audes, sicuti pater tuus et mater tua, qui semper maledicunt mihi . Tu autem nunc poenas dabis pro vestra tanta audac ia”. Dicit lupus haec verba, saltat ad agnum, lacerat eum et devorat miserum.

Quaestiones

1.Quo venit lupus?

2.Quem videt lupus?

3.Quid facit agnus?

4.Quid cupit lupus?

5.Quid clamat lupus?

6.Potestne agnus turbare aquam lupo?

7.Cur non potest agnus turbare aquam lupo?

8.Ut finitur haec fabula?

23

Литература

1.Нисенбаум М.Е. Via Latina ad Ius. Учебник латинского языка. М., 1996.

2.Позднеев М.М., Palaestra Latina: Учебные тексты по латинскому языку и римской культуре / Под ред. А.Я. Тыжова, Е.С. Варгановой, В.В. Зельченко. –

СПб., 2008. – 352 с.

3.Сборник латинских пословиц и поговорок для студентов 1 курса факультета иностранных языков. Сост. Финогенко О.В. / Красноярск: РИО КГПУ,

1999. – 40 с.

4.Финогенко О.В., Латинский язык и античная культура: Учебное пособие для студентов филологических специальностей. – Красноярск:

РИО КГПУ, 2008. – 140 с.

Словари:

1. Латинско -русский и русско -латинский словарь / сост.: Г. Г. Козлова, А. В. Подосинов, А. А. Глухов [и др.] ; под общ. ред. А. В. Подо синова. - 4-е изд. - М. : Флинта : Наука, 2009. – 740 с.

2. Новый латинско -русский и русско -латинский словарь : 100 000 слов и словосочетаний / сост . Л . А. Асланова. - Москва : Дом Славянской книги,

2013. – 927.

Электронные ресурсы: http://graecolatini.narod.ru/ http://ancientrome.ru/ http://www.upmf-grenoble.fr/Haiti/Cours/Ak/ http://www.jura.uni-

sb.de/Rechtsgeschichte/Ius.Romanum/english.html (http://www.perseus.tufts.edu)

http://latinsk.ru http://www.lingualatina.ru/uroki-latyni http://linguaeterna.com/ru

24

Учебно-методическое издание

Голосова Ольга Михайловна Читаем по латыни

Хрестоматия

----------------------------------------------------------------------------------------------------------------

Изд. № 184-19

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------

Соседние файлы в предмете [НЕСОРТИРОВАННОЕ]